- ALBIGA
- ALBIGAurbs antiquissima Gall. Episcopalis Cadurcis finitima vulgo Alby. longitud. 23. 10. latitud. 43. 59. Ad Tarnem, auriferum amnem: Caput ditionis Albigensis. Alba Iulia Ptol. Vide Caesar. l. 1. de Bell. Civ. c. 15. Populi rectius et antiquius Albienses, quam Albigenses; quorum quod vetus nomen fuerit, incertum, cum nec Strabo, nec Plin. nec Ptol. eorum meminerit. Positi quidem inter Rutenos sunt et Cadurcos, ad neutram tamen gentem pertinuisse videntur. Equites cataphractarii Albigenses in Notit. Imper. et veteri Inscript. apud Goltzium reperiuntur: et memoratur in veterib. Notit. provinc. et civitatum Galliae civitas Albiensium, atque inter octo provinciae Aquitanicae primae civitates quartô locô ponitur; quam recentiores in septimum reiciunt. Ex Episcopis eius Sabinus subscripsit Conciliô Agathensi A. C. 506. et Concilio Aurelianensi quinto, Ambrosius, missô Viventiô: Diogeniani meminit Paulinus Presbyter, apud Gregorium Turonens. qui Salvii quoque memptionem fecit. Exstant et literae Constantii ad Desiderium Cadurcorum Antistitem, etc. Servat urbs hodieque vetus nomen, diciturque Alby: incolae eius adeoque tota gens Albigenses, Gall. les Albiegois: Quos tributô, quô in dando vino et annona gravabantur, suâ liberalitate relevavisse dicitur, Ludovicus Pius, tum Rex Aquitaniae. A. C. 796. Postea nomen gentis transiit etiam in nomen sectae, vide infra.Albigensi Dioecesi contenta loca.Albiga seu Albia blavia, Blaya. Castrum-novum Liviense, Chasteau-neuf de Levi. Confluentes, Coffolens. Galliacum, Gailhac. Insula. Rapistagnum, Rabastens. Regalis mons, Realmont. Valentia. Vaurum, Vaur. Villa nova. Ex illa vero detracta est Dioeces. Castrensis, pagi Albigensis vetus portio, in qua eminent: Castrum seu Castra, sedes Episc. nova, Castres en Albigeois. Ferrariae. Rupes curva, Roque courbe. Mons rigidulus aut Mons reductus Montredou.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.